ATHEOS

ATHEOS
ATHEOS
cognom. Diagorae et Theodori, apud ciceronem de Nat. Deor. l. 1. c. 1. Quid Diagoras, Atheos qui dictus est, posteaque Theodorus; nonne aperte Deorum naturam sustulerunt? De Diagora enim Athenagoras, aperte promulgatam eius hanc sententiam esse, Nullum plane extare Deum, memorat. Et Theodorum istum, παντάπασιν τὰς περὶ ςθεῶν δόξας, omnes de Diis opiniones, sustulisse, eiusque auditorem Bionem, Deos nihil esse statuisse, Laertius refert in Aristippo. Utrumque iungit Caecilius apud Minucium Felicem, in Octavio, Uterque, aiens, nullos Deos asserendo, timorem omnem, quô humanitas regitur; venerationemque penitus sustulerum. Eiusdem impietatis notatus damnatusque Anaxagoras Clazomenius, apud Laertium; quo alludens Lucianus Iovem Mercurio narrantem introducit, ut in fulmine suo retusâ cuspide duos maximos radiorum ipse fregerit, dum nuper avidius in Anaxagoram Sophistam iaculatus fuisset, qui suis familiaribus suaserat, μηδὲ ὄλως εἶναί τινας τοὺς ςθεοὺς, nullô pactô esse ullos Deos, qui ita vocarentur. Eadem de Theodoro quoque Evemero, et, quem istis socium addit, Euripide, refert Plut. de Placit. Philos. l. 1. c. 7. Meminit eiusdem Theodori Diagoraeque Epiphanius Epit. Oper. contra Haer. qui Panaetii quoque mentionem facit, cui sermones de Deo pro nugis habebantur. Modestius aliquantum verbis saltem, Protagoras Abderites, cuius illud apud Laertium, περὶ μεν ςθεῶν ουκ ἔκω εἰδ`έναι, εἰθ᾿ ὥς εἰσιν, εἰθ᾿ ὡς οὔκ εἰσιν, De Diis, neque ut sint, neque ut non sint, habeo dicere. Quem proin exilium, et ut libri eius in Foro urerentur, Atheniensium iudiciô meruisse, testatur idem, ut et Minucius Felix, Alii. Inter recentiores, meminit famosi inter Turcas Athei, cui Mahometis Effendi nomen, Ricautius Anglus de Statu Imperii Ottom. l. 1. c. 14. Inter Italos Lucilii Vanini, Gramondus Histor. Gall. l. 3. ad A. C. 1618. Inter Germanos, qui priorum impietatem vicit, Matthiae Knuzenii Holsati, Ioann. Musaeus pecul. Tract. Quin non singulos tantum homines hoc malum, sed totas nationes provinciasque, si Scriptoribus credimus, invasit. Vide de Borussis veterib. Iac. Ouzelium ad Minucium Fel. de Chichimecis Novae Hispan. aliisque Americae populis, Acostam; de Souldanis, Africae extrema incolentibus, Herbertum Anglum; de mediae Africae gentibus, R. Scharrockium de Offic. secundum ius Naturae c. 16. de Zeilanis et Novae Terrae habitatoribus, eundem etc. Quae utcumque se habeant, dari tamen vere serioque Α᾿θέους, merito negant Eruditi: Verissimumque illud Aristotelis de Caelo l. 1. c. 3. Πάντες ἄνθρωποι περὶ ςθεοῦ ἔκουσιν ὑπόληψιν, Omnes homines de Deo existimationem habent. Neque enim tales ilico fuêre, quibus id nomen alii imposuêre; cum saepe eô notarent, non qui omnino Deitatem abnuerent, sed qui eadem secum de divinis sentire recusarent. Sic Anaxagoras ἀσεβείας delatus est, quia Solem, Dei locô Atheniensibus habitum, μύδρον διάπυρον, globum ignitum, appellavit. Evemerus, quia cos, qui tum pro Diis colebantur, homines fuisse ostendit, eorum natales, patrias et sepulchra dinumerando, uti legimus apud Min. Felicem d. l. Lucianus, quia fictitios Gentilium Deos adeo salse exagitavit, ut non minus iocô, quam alii seriâ oratione, corum Vanitatem demonstrâsse videri queat etc. Quin ipsos
Christianos antiquae Ecclesiae eâ maxime criminis
opinione, impietatis nempe seu ἀθεότητος, Gentilibus exosos fuisse, ex iis apparet, quae abluendae isti criminationi attulerunt, qui Christianorum innocentiam conta Ethnicorum calumnias defendêre, Iustinus Martyr, Athenagoras, Tertullianus, Arnobius, Minucius Felix, Lactantius, Alii; ut adeo non omnes pro Atheis habendi sint, quos eô nomine delatos audimus. Vide Chr. Kortholt de Calumn. Pagan. in Christianos, et infra aliquid voce Impietas. Et utut sint, qui oppressô rationis iudiciô et obfirmatô in impietatem animô, Deum esse verbis inficientur, ii tamen innatarum naturâ notionum radices ita exscindere neutiquam potuêre, ut istud, quod ore promunt, simulantque, pectore probent, aut saltem non formidine oppositi anxii teneantur. Quam in rem vide multa praeclara, praeter alios, apud Tob. Pfannerum System. Theol. Gentil. pur. c. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Atheos — Bildschirmfoto Der AtheOS Desktop Basisdaten Entwickler …   Deutsch Wikipedia

  • AtheOS — Bildschirmfoto Der AtheOS Desktop Basisdaten …   Deutsch Wikipedia

  • AtheOS — Saltar a navegación, búsqueda AtheOS El escritorio de AtheOS Información general Última versión estable …   Wikipedia Español

  • AtheOS — AtheOS …   Википедия

  • Atheos — Copie d’écran d AtheOS AtheOS est le nom d’un projet personnel de système d’exploitation sous licence GPL. Il a été conçu et développé en majorité par Kurt Skauen, un norvégien. Sommaire …   Wikipédia en Français

  • AtheOS — es un sistema operativo en desarrollo que es compatible Linux BSD. Su shell principal es bash. El autor no sabe definir si AtheOS es microkernel, o kernel monolítico, pues no siguió una estructura determinada a la hora de desarrollar el núcleo.… …   Enciclopedia Universal

  • Atheos — may refer to: *Greek ἄθεος godless *the AtheOS operating system. *Atheos is the supreme god of the atheist pantheon according to the television program X play * Means godless, denying the gods, severing relations with the gods, ungodly. Is the… …   Wikipedia

  • AtheOS — Infobox OS name = AtheOS caption = The AtheOS Desktop family = Amiga OS like developer = Kurt Skauen source model = Open source working state = Abandoned kernel type = latest release version = 0.3.7 latest release date = license = GPL website =… …   Wikipedia

  • AtheOS — Copie d’écran d AtheOS AtheOS est le nom d’un projet personnel de système d’exploitation sous licence GPL. Il a été conçu et développé en majorité par Kurt Skauen, un norvégien. Sommaire 1 …   Wikipédia en Français

  • AtheOS — ● np. m. ►SYSEX Athena OS (l OS de la déesse de la sagesse). système d exploitation libre (sous licence GPL), destiné aux ordinateurs de bureau. Conforme à la norme POSIX, avec un système de fichiers journalisé 64 bits, c est un cousin d Unix.… …   Dictionnaire d'informatique francophone

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”